Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 6

 
urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?
 
Tum vates sic orsa loqui: Dux inclute Teucrum,
 
nulli fas casto sceleratum insistere limen;
 
sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
 
ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit. 565
 
Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna,
 
castigatque auditque dolos, subigitque fateri,
 
quae quis apud superos, furto laetatus inani,
 
distulit in seram commissa piacula mortem.
 
Continuo sontes ultrix accincta flagello 570
 
Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
 
intentans angues vocat agmina saeva sororum.
 
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
 
panduntur portae. Cernis custodia qualis
 
vestibulo sedeat, facies quae limina servet? 575
 
Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
 
saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse
 
bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras,
 
quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
 
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, 580
 
fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
 
Hic et Aloidas geminos immania vidi
 
corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
 
adgressi, superisque Iovem detrudere regnis.
 
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, 585
 
dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
 
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans
 
per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
 
ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem,—
 
demens, qui nimbos et non imitabile fulmen 590
 
aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
 
At pater omnipotens densa inter nubila telum
 
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
 
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
 
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, 595
 
cernere erat, per tota novem cui iugera corpus
 
porrigitur, rostroque immanis voltur obunco
 
immortale iecur tondens fecundaque poenis
 
viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
 
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. 600

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi