Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 5

 
excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
 
Postera cum primo stellas Oriente fugarat
 
clara dies, socios in coetum litore ab omni
 
advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur:
 
Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, 45
 
annuus exactis completur mensibus orbis,
 
ex quo reliquias divinique ossa parentis
 
Condidimus terra maestasque sacravimus aras.
 
Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum,
 
semper honoratum—sic di voluistis—habebo. 50
 
Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul,
 
Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae;
 
annua vota tamen sollemnisque ordine pompas
 
exsequerer, strueremque suis altaria donis.
 
Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, 55
 
haud equidem sine mente, reor, sine numine divom,
 
adsumus et portus delati intramus amicos.
 
Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem;
 
poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis
 
urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. 60
 
Bina boum vobis Troia generatus Acestes
 
dat numero capita in naves; adhibete Penates
 
et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
 
Praeterea, si nona diem mortalibus almum
 
Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, 65
 
prima citae Teucris ponam certamina classis;
 
quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
 
aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
 
seu crudo fidit pugnam committere caestu,
 
cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. 70
 
Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.
 
Sic fatus, velat materna tempora myrto;
 
hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes,
 
hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes.
 
Ille e concilio multis cum milibus ibat 75
 
ad tumulum, magna medius comitante caterva.
 
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho
 
fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
 
purpureosque iacit flores, ac talia fatur:
 
Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti 80

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi