Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 5

 
Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat;
 
Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
 
Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens,
 
adsit, et evinctis attollat brachia palmis.
 
Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, 365
 
victori velatum auro vittisque iuvencum,
 
ensem atque insignem galeam solacia victo.
 
Nec mora: continuo vastis cum viribus effert
 
ora Dares, magnoque virum se murmure tollit;
 
solus qui Paridem solitus contendere contra, 370
 
idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector,
 
victorem Buten immani corpore, qui se
 
Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat,
 
perculit, et fulva moribundum extendit harena.
 
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, 375
 
ostenditque umeros latos, alternaque iactat
 
brachia protendens, et verberat ictibus auras.
 
Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto
 
audet adire virum manibusque inducere caestus.
 
Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, 380
 
Aeneae stetit ante pedes, nec plura moratus
 
tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur:
 
Nate dea, si nemo audet se credere pugnae,
 
quae finis standi? Quo me decet usque teneri?
 
Ducere dona iube. Cuncti simul ore fremebant 385
 
Dardanidae, reddique viro promissa iubebant.
 
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
 
proximus ut viridante toro consederat herbae:
 
Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
 
tantane tam patiens nullo certamine tolli 390
 
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
 
nequiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
 
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?
 
Ille sub haec: Non laudis amor, nec gloria cessit
 
pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta 395
 
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
 
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
 
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
 
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
 
venissem, nec dona moror. Sic deinde locutus 400

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi