Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 4

 
ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas
 
axem humero torquet stellis ardentibus aptum:
 
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
 
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
 
quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, 485
 
spargens umida mella soporiferumque papaver.
 
Haec se carminibus promittit solvere mentes
 
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
 
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
 
nocturnosque movet Manis: mugire videbis 490
 
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
 
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
 
dulce caput, magicas invitam accingier artes.
 
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
 
erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit 495
 
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
 
quo perii, superimponas: abolere nefandi
 
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.
 
Haec effata silet; pallor simul occupat ora.
 
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris 500
 
germanam credit, nec tantos mente furores
 
concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
 
ergo iussa parat.
 
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
 
erecta ingenti taedis atque ilice secta, 505
 
intenditque locum sertis, et fronde coronat
 
funerea; super exuvias ensemque relictum
 
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
 
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
 
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, 510
 
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
 
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
 
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
 
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
 
quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus 515
 
et matri praereptus amor.
 
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
 
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
 
testatur moritura deos et conscia fati
 
sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes 520

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi