Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 4

 
Ac, velut annoso validam cum robore quercum
 
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
 
eruere inter se certant; it stridor, et altae
 
consternunt terram concusso stipite frondes;
 
ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras 445
 
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
 
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
 
tunditur, et magno persentit pectore curas;
 
mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes.
 
Tum vero infelix fatis exterrita Dido 450
 
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
 
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
 
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
 
horrendum dictu, latices nigrescere sacros,
 
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. 455
 
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
 
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
 
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
 
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
 
hinc exaudiri voces et verba vocantis 460
 
visa viri, nox cum terras obscura teneret;
 
solaque culminibus ferali carmine bubo
 
saepe queri et longas in fletum ducere voces;
 
multaque praeterea vatum praedicta priorum
 
terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem 465
 
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
 
sola sibi, semper longam incomitata videtur
 
ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra.
 
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
 
et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; 470
 
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
 
armatam facibus matrem et serpentibus atris
 
cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
 
Ergo ubi concepit furias evicta dolore
 
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque 475
 
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
 
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
 
Inveni, germana, viam—gratare sorori—
 
quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
 
Oceani finem iuxta solemque cadentem 480

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi