Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 4

 
At regina gravi iamdudum saucia cura
 
volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
 
Multa viri virtus animo, multusque recursat
 
gentis honos: haerent infixi pectore voltus
 
verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. 5
 
Postera Phoebea lustrabat lampade terras,
 
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
 
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
 
Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
 
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10
 
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
 
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
 
Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille
 
iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!
 
Si mihi non animo fixum immotumque sederet, 15
 
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
 
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
 
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
 
huic uni forsan potui succumbere culpae.
 
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei 20
 
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
 
solus hic inflexit sensus, animumque labantem
 
impulit: adgnosco veteris vestigia flammae.
 
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
 
vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25
 
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
 
ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
 
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
 
abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.
 
Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30
 
Anna refert: O luce magis dilecta sorori,
 
solane perpetua maerens carpere iuventa,
 
nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
 
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
 
Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, 35
 
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
 
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
 
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
 
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
 
Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, 40
1 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi