Kitap 3
vittis et sacra redimitus tempora lauro,
occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis
85
et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.
Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
90
liminaque laurusque dei, totusque moveri
mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
95
accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem:
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
et nati natorum, et qui nascentur ab illis.
Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,
100
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti?
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
Audite, O proceres ait et spes discite vestras:
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.
105
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
110
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur;
placemus ventos et Gnosia regna petamus.
115
Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
120