Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 3

 
Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto;
 
parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia
 
externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
 
Heu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum:
 
nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit 45
 
telorum seges et iaculis increvit acutis.
 
Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
 
obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
 
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
 
infelix Priamus furtim mandarat alendum 50
 
Threicio regi, cum iam diffideret armis
 
Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
 
Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit,
 
res Agamemnonias victriciaque arma secutus,
 
fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro 55
 
vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
 
auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,
 
delectos populi ad proceres primumque parentem
 
monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
 
Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, 60
 
linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
 
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
 
aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,
 
caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
 
et circum Iliades crinem de more solutae; 65
 
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
 
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro
 
condimus, et magna supremum voce ciemus.
 
Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
 
dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, 70
 
deducunt socii navis et litora complent:
 
provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
 
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
 
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
 
quam pius arquitenens oras et litora circum 75
 
errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
 
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
 
Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
 
accipit: egressi veneramur Apollinis urbem.
 
Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos 80

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi