Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 3

 
provehor, et fando surgentis demoror austros?
 
Nec minus Andromache digressu maesta supremo
 
fert picturatas auri subtemine vestes
 
et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore),
 
textilibusque onerat donis, ac talia fatur: 485
 
Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
 
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
 
coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,
 
O mihi sola mei super Astyanactis imago:
 
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; 490
 
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.
 
Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
 
Vivite felices, quibus est fortuna peracta
 
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
 
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, 495
 
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
 
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis
 
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
 
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis.
 
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva 500
 
intraro, gentique meae data moenia cernam,
 
cognatas urbes olim populosque propinquos,
 
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
 
atque idem casus, unam faciemus utramque
 
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes. 505
 
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
 
unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
 
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
 
sternimur optatae gremio telluris ad undam,
 
sortiti remos, passimque in litore sicco 510
 
corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
 
Necdum orbem medium Nox horis acta subibat:
 
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
 
explorat ventos, atque auribus aera captat;
 
sidera cuncta notat tacito labentia caelo, 515
 
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
 
armatumque auro circumspicit Oriona.
 
Postquam cuncta videt caelo constare sereno,
 
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus,
 
temptamusque viam et velorum pandimus alas. 520

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi