Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 3

 
Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,
 
divinosque lacus, et Averna sonantia silvis,
 
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
 
fata canit, foliisque notas et nomina mandat.
 
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, 445
 
digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit.
 
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt;
 
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
 
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
 
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, 450
 
nec revocare situs aut iungere carmina curat:
 
inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae.
 
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,—
 
quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
 
vela vocet, possisque sinus implere secundos,— 455
 
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
 
ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
 
Illa tibi Italiae populos venturaque bella,
 
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
 
expediet, cursusque dabit venerata secundos. 460
 
Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
 
Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.
 
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
 
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
 
imperat ad navis ferri, stipatque carinis 465
 
ingens argentum, Dodonaeosque lebetas,
 
loricam consertam hamis auroque trilicem,
 
et conum insignis galeae cristasque comantis,
 
arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti.
 
Addit equos, additque duces; 470
 
remigium supplet; socios simul instruit armis.
 
Interea classem velis aptare iubebat
 
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
 
Quem Phoebi interpres multo compellat honore:
 
Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, 475
 
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
 
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
 
Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
 
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
 
Vade ait O felix nati pietate. Quid ultra 480

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi