Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 2

 
O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello
 
moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae
 
substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
 
instamus tamen inmemores caecique furore,
 
et monstrum infelix sacrata sistimus arce. 245
 
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
 
ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
 
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
 
ille dies, festa velamus fronde per urbem.
 
Aeneas narrates through line 715 in Book 3. A quotation mark appears here; this quote is never closed in print and has been omitted.Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, 250
 
involvens umbra magna terramque polumque
 
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
 
conticuere, sopor fessos complectitur artus:
 
et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
 
a Tenedo tacitae per amica silentia lunae 255
 
litora nota petens, flammas cum regia puppis
 
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
 
inclusos utero Danaos et pinea furtim
 
laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
 
reddit equus, laetique cavo se robore promunt 260
 
Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes,
 
demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
 
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
 
et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
 
Invadunt urbem somno vinoque sepultam; 265
 
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
 
accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.
 
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
 
incipit, et dono divom gratissima serpit.
 
In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector 270
 
visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
 
raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
 
pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
 
Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
 
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, 275
 
vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis,
 
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
 
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
 
accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
 
Compellare virum et maestas expromere voces: 280

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi