Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 2

 
Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
 
Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
 
Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo
 
Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
 
fatale adgressi sacrato avellere templo 165
 
Palladium, caesis summae custodibus arcis,
 
corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
 
virgineas ausi divae contingere vittas;
 
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
 
spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. 170
 
Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
 
Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae
 
luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
 
sudor iit, terque ipsa solo—mirabile dictu—
 
emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. 175
 
Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
 
nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
 
omina ni repetant Argis, numenque reducant,
 
quod pelago et curvis secum avexere carinis.
 
Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, 180
 
arma deosque parant comites, pelagoque remenso
 
improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas.
 
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
 
effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
 
Hanc tamen immensam Calchas attollere molem 185
 
roboribus textis caeloque educere iussit,
 
ne recipi portis, aut duci in moenia possit,
 
neu populum antiqua sub religione tueri.
 
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
 
tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 190
 
convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
 
sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
 
ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
 
venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
 
Talibus insidiis periurique arte Sinonis 195
 
credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
 
quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles,
 
non anni domuere decem, non mille carinae.
 
Hic aliud maius miseris multoque tremendum
 
obicitur magis, atque improvida pectora turbat. 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi