Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 2

 
me si caelicolae voluissent ducere vitam,
 
has mihi servassent sedes. Satis una superque
 
vidimus exscidia et captae superavimus urbi.
 
Sic O, sic positum adfati discedite corpus.
 
Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis 645
 
exuviasque petet; facilis iactura sepulcri.
 
Iam pridem invisus divis et inutilis annos
 
demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex
 
fulminis adflavit ventis et contigit igni.
 
Talia perstabat memorans, fixusque manebat. 650
 
Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creüsa
 
Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
 
cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
 
Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem.
 
Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: 655
 
nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
 
Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
 
sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore?
 
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui,
 
et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae 660
 
teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
 
iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
 
natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
 
Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
 
eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque 665
 
Ascanium patremque meum iuxtaque Creüsam
 
alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
 
Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
 
Reddite me Danais; sinite instaurata revisam
 
proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti. 670
 
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
 
insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
 
Ecce autem complexa pedes in limine coniunx
 
haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
 
Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; 675
 
sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
 
hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,
 
cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?
 
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
 
cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. 680

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi