Kitap 2
ut regem aequaevum crudeli volnere vidi
vitam exhalantem; subiit deserta Creüsa,
et direpta domus, et parvi casus Iuli.
Respicio, et quae sit me circum copia lustro.
Deseruere omnes defessi, et corpora saltu
565
ad terram misere aut ignibus aegra dedere.
Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
servantem et tacitam secreta in sede latentem
Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem
erranti passimque oculos per cuncta ferenti.
570
Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
et poenas Danaum et deserti coniugis iras
praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
Exarsere ignes animo; subit ira cadentem
575
ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
aspiciet, partoque ibit regina triumpho,
coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit,
Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?
580
Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni?
Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen
feminea in poena est, nec habet victoria laudem,
extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis
585
laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.
Talia iactabam, et furiata mente ferebar:
cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
obtulit et pura per noctem in luce refulsit
590
alma parens, confessa deam, qualisque videri
caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
continuit, roseoque haec insuper addidit ore:
Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit?
595
Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem
liqueris Anchisen; superet coniunxne Creüsa,
Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae
circum errant acies, et, ni mea cura resistat,
iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.
600