Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 12

 
ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
 
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,
 
ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis
 
Troianos potuisti, infandum adcendere bellum,
 
deformare domum et luctu miscere hymenaeos: 805
 
ulterius temptare veto. Sic Iuppiter orsus;
 
sic dea submisso contra Saturnia voltu:
 
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
 
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
 
nec tu me aeria solam nunc sede videres 810
 
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
 
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
 
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri
 
suasi et pro vita maiora audere probavi,
 
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: 815
 
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
 
una superstitio superis quae reddita divis.
 
Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
 
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
 
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: 820
 
cum iam conubis pacem felicibus, esto,
 
component, cum iam leges et foedera iungent,
 
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
 
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
 
aut vocem mutare viros aut vertere vestem. 825
 
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
 
sit Romana potens Itala virtute propago:
 
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
 
Olli subridens hominum rerumque repertor
 
Es germana Iovis Saturnique altera proles: 830
 
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
 
Verum age et inceptum frustra submitte furorem
 
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
 
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
 
utque est nomen erit; commixti corpore tantum 835
 
subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
 
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
 
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
 
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
 
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores. 840

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi