Kitap 12
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem minitans et saucius instat.
Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
765
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestes,
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
770
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit voluitque manu convellere ferrum
Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu
775
non poterat. Tum vero amens formidine Turnus
Faune, precor, miserere, inquit, tuque optima ferrum
terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit.
780
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
viribus haud ullis valuit discludere morsus
roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,
rursus in aurigae faciem mutata Metisci
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
785
Quod Venus audaci nymphae indignata licere
adcessit telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
adsistunt contra certamina Martis anheli.
790
Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
795
Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin decuit violari volnere divom,
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
Desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
800