Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 12

 
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
 
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
 
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
 
attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
 
saucius ille gravi venantum vulnere pectus 5
 
tum demum movet arma leo gaudetque comantis
 
excutiens cervice toros fixumque latronis
 
inpavidus frangit telum et fremit ore cruento:
 
haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
 
Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: 10
 
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
 
ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent.
 
Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus.
 
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
 
desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), 15
 
et solus ferro crimen commune refellam,
 
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.
 
Olli sedato respondit corde Latinus:
 
O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
 
virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est 20
 
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
 
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
 
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
 
sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis,
 
nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu 25
 
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri.
 
Me natam nulli veterum sociare procorum
 
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
 
Victus amore tui, cognato sanguine victus
 
coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: 30
 
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
 
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
 
bella, vides, quantos primus patiare labores.
 
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
 
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta 35
 
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
 
Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat?
 
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus,
 
cur non incolumi potius certamina tollo?
 
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet 40
1 / 24 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi