Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 11

 
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
 
obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem
 
atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret,
 
nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
 
iunximus hospitio dextras: sors ista senectae 165
 
debita erat nostrae. Quod si immatura manebat
 
mors natum, caesis Volscorum milibus ante
 
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
 
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
 
quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam 170
 
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
 
Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto:
 
tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,
 
esset par aetas et idem si robur ab annis,
 
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
 
Vadite et haec memores regi mandata referte:
 
quod vitam moror invisam Pallante perempto,
 
dextera causa tua est, Turnum natoque patrique
 
quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus
 
fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero, 180
 
nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.
 
Aurora interea miseris mortalibus almam
 
extulerat lucem, referens opera atque labores:
 
iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
 
constituere pyras. Huc corpora quisque suorum 185
 
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
 
conditur in tenebras altum caligine caelum.
 
Ter circum accensos cincti fulgentibus armis
 
decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
 
lustravere in equis ululatusque ore dedere; 190
 
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma:
 
it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
 
Hic alii spolia occisis derepta Latinis
 
coniciunt igni, galeas ensesque decoros
 
frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, 195
 
ipsorum clipeos et non felicia tela.
 
Multa boum circa mactantur corpora Morti,
 
saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
 
in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto
 
ardentis spectant socios semustaque servant 200

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi