Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 11

 
cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae
 
nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
 
hasta sub exsertam donec perlata papillam
 
haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
 
Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem 805
 
suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,
 
laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
 
credere nec telis occurrere virginis audet.
 
Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
 
continuo in montis sese avius abdidit altos 810
 
occiso pastore lupus magnove iuvenco,
 
conscius audacis facti, caudamque remulcens
 
subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
 
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
 
contentusque fuga mediis se immiscuit armis. 815
 
Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
 
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro:
 
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
 
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
 
Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam 820
 
adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae,
 
quicum partiri curas; atque haec ita fatur:
 
Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
 
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
 
Effuge et haec Turno mandata novissima perfer: 825
 
succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
 
Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
 
ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto
 
paulatim exsolvit se corpore lentaque colla
 
et captum leto posuit caput, arma relinquunt, 830
 
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
 
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
 
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla,
 
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
 
Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae. 835
 
At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
 
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
 
Utque procul medio iuvenum in clamore furentum
 
prospexit tristi multatam morte Camillam,
 
ingemuitque deditque has imo pectore voces: 840

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi