Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 11

 
Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
 
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
 
praecipitant curae turbataque funere mens est,
 
vota deum primo victor solvebat Eoo.
 
Ingentem quercum decisis undique ramis 5
 
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
 
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
 
bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas
 
telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
 
perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae 10
 
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
 
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
 
turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
 
Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
 
quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo 15
 
primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
 
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
 
Arma parate animis et spe praesumite bellum,
 
nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa
 
adnuerint superi pubemque educere castris, 20
 
impediat segnisve metu sententia tardet.
 
Interea socios inhumataque corpora terrae
 
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
 
Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis
 
hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
 
muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
 
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
 
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.
 
Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
 
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30
 
servabat senior, qui Parrhasio Evandro
 
armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
 
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
 
Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
 
et maestum Iliades crinem de more solutae. 35
 
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
 
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
 
pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
 
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
 
ut vidit levique patens in pectore vulnus 40
1 / 23 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi