Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 10

 
pacem orare manu, praefigere puppibus arma? 80
 
Tu potes Aenean manibus subducere Graium
 
proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
 
tu potes in totidem classem convertere nymphas:
 
nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
 
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. 85
 
Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
 
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
 
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
 
conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis
 
obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma 90
 
Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
 
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
 
aut ego tela dedi fovive cupidine bella?
 
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
 
haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas. 95
 
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
 
caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
 
cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
 
murmura, venturos nautis prodentia ventos.
 
Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, 100
 
infit; eo dicente deum domus alta silescit
 
et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
 
tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus:
 
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
 
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris 105
 
haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
 
quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
 
Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo.
 
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur
 
sive errore malo Troiae monitisque sinistris. 110
 
Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem
 
fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
 
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
 
per pice torrentis atraque voragine ripas
 
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. 115
 
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
 
surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
 
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
 
sternere caede viros et moenia cingere flammis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi