Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 10

 
dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater. 600
 
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
 
Talia per campos edebat funera ductor
 
Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri
 
more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt
 
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. 605
 
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
 
O germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
 
ut rebare, Venus, nec te sententia fallit,
 
Troianas sustentat opes, non vivida bello
 
dextra viris animusque ferox patiensque pericli. 610
 
Cui Iuno summissa Quid, o pulcherrime coniunx,
 
sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
 
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
 
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
 
omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum 615
 
et Dauno possem incolumem servare parenti.
 
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
 
Ille tamen nostra deducit origine nomen
 
Pilumnusque illi quartus pater et tua larga
 
saepe manu multisque oneravit limina donis. 620
 
Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
 
Si mora praesentis leti tempusque caduco
 
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
 
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis
 
hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis 625
 
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
 
mutarive putas bellum, spes pascis inanis.
 
Et Iuno adlacrimans: Quid si, quae voce gravaris,
 
mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
 
Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri 630
 
vana feror. Quod ut O potius formidine falsa
 
ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
 
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
 
misit, agens hiemem nimbo succincta per auras,
 
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. 635
 
Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
 
in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum,
 
Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque
 
divini adsimulat capitis, dat inania verba,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi