Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 1

 
fortia facta patrum, series longissima rerum
 
per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
 
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
 
passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
 
Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; 645
 
omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
 
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
 
ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
 
et circumtextum croceo velamen acantho,
 
ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, 650
 
Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
 
extulerat, matris Ledae mirabile donum:
 
praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
 
maxima natarum Priami, colloque monile
 
bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 655
 
Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
 
At Cytherea novas artes, nova pectore versat
 
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
 
pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
 
incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; 660
 
quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
 
urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
 
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
 
Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
 
nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, 665
 
ad te confugio et supplex tua numina posco.
 
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
 
litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
 
nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
 
Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur 670
 
vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
 
hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
 
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
 
reginam meditor, ne quo se numine mutet,
 
sed magno Aeneae mecum teneatur amore. 675
 
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
 
Regius accitu cari genitoris ad urbem
 
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
 
dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
 
hunc ego sopitum somno super alta Cythera 680

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi