Thesauros Edebiyat Destan Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Kitap 1

 
Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
 
Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
 
Res dura et regni novitas me talia cogunt
 
moliri, et late finis custode tueri.
 
Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, 565
 
virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
 
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
 
nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
 
Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
 
sive Erycis finis regemque optatis Acesten, 570
 
auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
 
Voltis et his mecum pariter considere regnis;
 
urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
 
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
 
Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem 575
 
adforet Aeneas! Equidem per litora certos
 
dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
 
si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.
 
His animum arrecti dictis et fortis Achates
 
et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem 580
 
ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
 
Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
 
omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
 
Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
 
submersum; dictis respondent cetera matris. 585
 
Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
 
scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
 
Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
 
os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
 
caesariem nato genetrix lumenque iuventae 590
 
purpureum et laetos oculis adflarat honores:
 
quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
 
argentum Pariusve lapis circumdatur auro.
 
Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
 
improvisus ait: Coram, quem quaeritis, adsum, 595
 
Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis.
 
O sola infandos Troiae miserata labores,
 
quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
 
omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
 
urbe, domo, socias, grates persolvere dignas 600

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi