nec tibi sufficiat transmissae gloria vitae.
1
humanum curare genus quis terminus umquam
praescripsit? nullas recipit prudentia metas.
adde quod haec multis potuit contingere sedes,
sed meriti tantum redeunt actusque priores
commendat repetitus honos, virtusque reducit
quos fortuna legit.1 melius magnoque petendum
credis in abstrusa rerum ratione morari?
scilicet ilia tui patriam praecepta Platonis
erexere magis, quam qui responsa secutus
obruit Eoas classes urbemque carinis
vexit et arsuras Medo subduxit Athenas?
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus
matribus et sexum leges vicere severae
civibus et vetitis ignavo credere muro
tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
at non Pythagorae monitus annique silentes
famosum Oebalii luxum pressere Tarenti.
Quis vero insignem tanto sub principe curam
respuat? aut quando meritis maiora patebunt
praemia? quis demens adeo qui iungere sensus
cum Stilichone neget? similem quae protulit aetas
consilio vel Marte virum? nunc Brutus amaret
vivere sub regno, tali succumberet aulae
Fabricius, cuperent ipsi servire Catones.
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes
obtundat gladios fratresque amplexa serenos
adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis
Perfidia et laceris morientes crinibus hydri
lambant invalido Furiarum vincla veneno?
exultat cum Pace Fides, iam sidera cunctae
liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
nobiscum, Theodore, redi.”Subit ille loquentem
talibus: “agrestem dudum me, diva, reverti
cogis et infectum longi rubigine ruris
ad tua signa vocas. nam quae mihi cura tot annis
altera quam duras sulcis mollire novales,
nosse soli vires, nemori quae commoda rupes,
quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret
frugibus et quales tegeret vindemia colles?