sintque tropaea tuas semper comitata secures,
1
hic tamen ante omnes miro promittitur ortu,
urbis et Augusti geminato numine felix.
namque vehit stellas Babylonia cura salubres
optima tunc spondet mortalibus edere fata,
caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur
cardine nec radios humili statione recondunt:
haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae,
imperii sidus propria cum sede locavit,
auget spes Italas; et certius omina surgunt
victrici concepta solo. Cum pulcher Apollo
lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras,
nil tum Castaliae rivis communibus undae
dissimiles, vili nec discrepat arbore laurus.
antraque maesta silent inconsultique recessus.
at si Phoebus adest et frenis grypha iugalem
Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe,
tunc silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes,
tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo
clarior et doctae spirant praesagia rupes.
ecce Palatino crevit reverentia monti
exultatque habitante deo potioraque Delphis
supplicibus late populis oracula pandit
atque suas ad signa iubet revirescere laurus.
Non alium certe decuit rectoribus orbis
esse larem, nulloque magis se colle potestas
aestimat et summi sentit fastigia iuris;
attollens apicem subiectis regia rostris
tot circum delubra videt tantisque deorum
cingitur excubiis ! iuvat infra tecta Tonantis
cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas
caelatasque fores mediisque volantia signa
nubibus et densum stipantibus aethera templis
aeraque vestitis numerosa puppe columnis
consita subnixasque iugis inmanibus aedes,
naturam cumulante manu, spoliisque micantes
innumeros arcus. acies stupet igne metalli
et circumfuso trepidans obtunditur auro.
Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates?
haec sunt, quae primis olim miratus in annis