quod picturatas galeae Iunonia cristas
1
ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos
rubra sub aurato crispentur serica dorso.
Tunc tibi magnorum mercem Fortuna laborum
persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem
urbe triumphantem generum florente iuventa
conspiceres illumque diem sub corde referres,
quo tibi confusa dubiis formidine rebus
infantem genitor moriens commisit alendum.
virtutes variae fructus sensere receptos;
depositum servasse, fides; constantia, parvum
praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum.
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites
evocat et solio fultus genitoris eburno
gestarum patribus causas ex ordine rerum
eventusque refert veterumque exempla secutus
digerit imperii sub iudice facta senatu.
nil cumulat verbis quae nil fiducia celat;
fucati sermonis opem mens conscia laudis
abnuit. agnoscunt proceres; habituque Gabino
principis et ducibus circumstipata togatis
iure paludatae iam curia militat aulae.
adfuit ipsa suis ales Victoria templis
Romanae tutela togae: quae divite penna
patricii reverenda fovet sacraria coetus
castrorumque eadem comes indefessa tuorum
nunc tandem fruitur votis atque omne futurum
te Romae seseque tibi promittit in aevum.
Hinc te iam patriis laribus via nomine vero
sacra refert. flagrat studiis concordia vulgi,
quam non inlecebris dispcrsi colligis auri;
nec tibi venales captant aeraria plausus
corruptura fidem: mentis offertur inemptus
pura mente favor, nam munere carior omni
obstringit sua quemque salus. procul ambitus erret !
non quaerit pretium, vitam qui debet amori.
O quantum populo secreti numinis addit
imperii praesens genius ! quantamque rependit
maiestas alterna vicem, cum regia circi
conexum gradibus veneratur purpura vulgus,