moturae convexa comae; tum scindere nubes
1
discebat fulmenque rudi torquere lacerto.
Laetior augurio genitor natisque superbus
iam paribus duplici fultus consorte redibat
splendebatque pio complexus pignora curru.
haud aliter summo gemini cum patre Lacones,
progenies Ledaea, sedent: in utroque relucet
frater, utroque soror; simili chlamys effluit auro;
stellati pariter crines. iuvat ipse Tonantem
error et ambiguae placet ignorantia matri;
Eurotas proprios discernere nescit alumnos.
Ut domus excepit reduces, ibi talia tecum
pro rerum stabili fertur dicione locutus:
“Si tibi Parthorum solium Fortuna dedisset,
care puer, terrisque procul venerandus Eois
barbarus Arsacio consurgeret ore tiaras:
sufficeret sublime genus luxuque fluentem
deside nobilitas posset te sola tueri.
altera Romanae longe rectoribus aulae
condicio. virtute decet, non sanguine niti.
maior et utilior fato coniuncta potenti,
vile latens virtus, quid enim? submersa tenebris
proderit obscuro veluti sine remige puppis
vel lyra quae reticet vel qui non tenditur arcus.
Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante
semet et incertos animi placaverit aestus,
inveniet; longis illuc ambagibus itur.
disce orbi, quod quisque sibi. cum conderet artus
nostros, aetheriis miscens terrena, Prometheus,
sinceram patri mentem furatus Olympo
continuit claustris indignantemque revinxit
et, cum non aliter possent mortalia fingi,
adiunxit geminas. illae cum corpore lapsae
intereunt, haec sola manet bustoque superstes
evolat. hanc alta capitis fundavit in arce
mandatricem operum prospecturamque labori;
illas inferius collo praeceptaque summae
passuras dominae digna statione locavit.
quippe opifex veritus confundere sacra profanis
distribuit partes animae sedesque removit.