Kitap 2
criminibusne tuis credis, Fortuna, mederi
1
et male donatum certas aequare favorem
suppliciis? una tot milia morte rependis?
eversis agedum Rufinum divide terris,
da caput Odrysiis, truncum mereantur Achivi.
quid reliquis dabitur? nec singula membra peremptis
sufficiunt populis. Vacuo plebs undique muro
iam secura fluit; senibus non obstitit aetas
virginibusve pudor; viduae, quibus ille maritos
abstulit, orbataeque ruunt ad gaudia matres
insultantque alacres. laceros iuvat ire per artus
pressaque calcato vestigia sanguine tingui.
nec minus adsiduis flagrant elidere saxis
prodigiale caput, quod iam de cuspide summa
nutabat digna rediens ad moenia pompa.
dextera quin etiam ludo concessa vagatur
aera petens poenasque animi persolvit avari
terribili lucro vivosque imitata retentus
cogitur adductis digitos inflectere nervis.
Desinat elatis quisquam confidere rebus
instabilesque deos ac lubrica numina discat.
ilia manus, quae sceptra sibi gestanda parabat,
cuius se totiens summisit ad oscula supplex
nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa
corpore feralem quaestum post fata reposcit.
adspiciat quisquis nimium sublata secundis
colla gerit: triviis calcandus spargitur ecce,
qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis
ornatura suos extruxit culmina manes,
et qui Sidonio velari credidit ostro,
nudus pascit aves. iacet en, qui possidet orbem,
exiguae telluris inops et pulvere raro
per partes tegitur nusquam totiensque sepultus.
Senserunt convexa necem tellusque nefandum
amolitur onus iam respirantibus astris.
infernos gravat umbra lacus. pater Aeacus horret
intrantemque etiam latratu Cerberus urget.
tunc animae, quas ille fero sub iure peremit,
circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam
infesto fremitu: veluti pastoris in ora