Kitap 2
in lucem, foetere mero, dispergere plausum
20
empturas in vulgus opes, totosque theatris
indulgere dies, alieni prodigus auri.
at soror et, si quid portentis creditur, uxor
mulcebat matres epulis et more pudicae
coniugis eunuchi celebrabat vota mariti.
hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis
consulit, huic curas et clausa palatia mandat
ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri
regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem
senserat et primi laxabant germina flores,
iamque iter in gremio pacis sollemne parabant
ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum
Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent,
sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
unde tamen tanta sublimes mole redibant,
ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent.
ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis
arva cruentato repetebat Thracia curru:
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro
stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi
femineasque togas pressis conspexit habenis,
subrisit crudele pater cristisque micantem
quassavit galeam; tunc implacabile numen
Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem
Illyricis pingues pectebat stragibus hydros:
“Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi
possumus Eoae? numquam corrupta rigescent
saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis
aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes.
dum pereunt, meminere mali; si corda parumper
respirare sinas, nullo tot funera sensu
praetereunt: antiqua levis iactura cruoris!
Adspicis obscaenum facinus? quid crinibus ora
protegis? en quales sese diffudit in actus
parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
qui caruit bellis, eunucho traditur annus,
actum de trabeis esset, si partibus una
mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas