Thesauros Edebiyat Destan In Eutropium

In Eutropium

In Eutropium Claudian

Kitap 2

 
Tum vero cecidere animi tantisque procellis 20
 
deficiunt. saepti latrantibus undique bellis
 
infensos tandem superos et consulis omen
 
agnovere sui, nec iam revocabile damnum
 
eventu stolido serum didicere magistro.
 
namque ferunt geminos uno de semine fratres
 
Iapetionidas generis primordia nostri
 
dissimili finxisse manu: quoscumque Prometheus
 
excoluit multumque innexuit aethera limo,
 
hi longe ventura notant dubiisque parati
 
casibus occurrunt fabro meliore politi.
 
deteriore luto pravus quos edidit auctor,
 
quem merito Grai perhibent Epimethea vates,
 
et nihil aetherii sparsit per membra vigoris,
 
hi pecudum ritu non impendentia vitant
 
nec res ante vident; accepta clade queruntur
 
et seri transacta gemunt. Iam sola renidet
 
in Stilichone salus, et cuius semper acerbum
 
ingratumque sibi factorum conscius horror
 
credidit adventum, quem si procedere tantum
 
Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant,
 
iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum
 
paenitet; hoc tantis bellorum sidus in undis
 
sperant, hoc pariter iusti sontesque precantur:
 
ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces
 
devehit, intenti ludo studiisque soluti
 
latius amoto passim custode vagantur;
 
si gravis auxilio vacuas invaserit aedes
 
vicinus laribusque suis proturbet inultos,
 
tum demum patrem implorant et nomen inani
 
voce cient frustraque oculos ad litora tendunt.
 
Omnes supplicio dignos letoque fatentur,
 
qui se tradiderint famulis Stilichone relicto.
 
mutati stupuere diu sensuque reducto
 
paulatim proprii mirantur monstra furoris
 
avertuntque oculos: proiectis fascibus horret
 
lictor et infames labuntur sponte secures:
 
quales Aonio Thebas de monte reversae
 
Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis,
 
cum patuit venatus atrox matrique rotatum

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi