Kitap 1
fida toro; nulli poterant excludere vectes:
ille vel aerata Danaen in turre latentem
eliceret. fletus domini fingebat amantis,
Indomitasque mora, pretio lenibat avaras
lascivasque iocis; non blandior ullus euntis
85
ancillae tetigisse latus leviterque reductis
vestibus occulto crimen mandasse susurro
nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta
cautior elusi fremitus vitare mariti.
haud aliter iuvenum flammis Ephyreia Lais
90
e gemino ditata mari; cum serta refudit
canities, iam turba procax noctisque recedit
ambitus et raro pulsatur ianua tactu,
seque reformidat speculo damnante senectus;
Stat tamen atque alias succingit lena ministras
95
dilectumque diu quamvis longaeva lupanar
circuit et retinent mores, quod perdidit aetas.
Hinc honor Eutropio; cumque omnibus unica virtus
esset in eunuchis thalamos servare pudicos,
solus adulteriis crevit. nec verbera tergo
100
cessavere tamen, quotiens decepta libido
irati caluisset eri, frustraque rogantem
iactantemque suos tot iam per lustra labores
dotalem genero nutritoremque puellae
tradidit. Eous rector consulque futurus
105
pectebat dominae crines et saepe lavanti
nudus in argento lympham gestabat alumnae,
et cum se rapido fessam proiecerat aestu,
patricius roseis pavonum ventilat alis.
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum
110
corruerat passa facies rugosior uva:
flava minus presso finduntur vomere rura,
nec vento sic vela tremunt. miserabile turpes
exedere caput tineae; deserta patebant
inter valla comae: qualis sitientibus arvis
115
arida ieiunae seges interlucet aristae
vel qualis gelidis pluma labente pruinis
arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
scilicet ut trabeis iniuria cresceret olim,
has in fronte notas, hoc dedecus addidit oris
120