Kitap 1
mancipia! en alio laedor graviore Pothino
et patior maius Phario scelus. ille cruorem
consulis unius Pellaeis ensibus hausit;
inquinat hic omnes. Si nil privata movebunt,
at tu principibus, vestrae tu prospice causae
485
regalesque averte notas. hunc accipit unum
aula magistratum: vobis patribusque recurrit
hic alternus honos. in crimen euntibus annis
parce, quater consul! contagia fascibus, oro,
defendas ignava tuis neu tradita libris
490
omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit
oceanus, domui, tanta caligine mergi
calcarique sinas. nam quae iam bella geramus
mollibus auspiciis? quae iam conubia prolem
vel frugem latura seges? quid fertile terris,
495
quid plenum sterili possit sub consule nasci?
eunuchi si iura dabunt legesque tenebunt,
ducant pensa viri mutatoque ordine rerum
vivat Amazonio confusa licentia ritu.
Quid trahor ulterius? Stilicho, quid vincere differs,
500
dum certare pudet? nescis quod turpior hostis
laetitia maiore cadit? piratica Magnum
erigit, inlustrat servilis laurea Crassum.
adnuis. agnosco fremitum, quo palluit Eurus,
quo Mauri Gildoque ruit. quid Martia signa
505
sollicitas? non est iaculis hastisve petendus:
conscia succumbent audito verbere terga,
ut Scytha post multos rediens exercitus annos,
cum sibi servilis pro finibus obvia pubes
iret et arceret dominos tellure reversos,
510
armatam ostensis aciem fudere flagellis:
notus ab inceptis ignobile reppulit horror
vulgus et addictus sub verbere torpuit ensis.”