Kitap 1
diligit et celeri degustat singula sensu.
nil timet a tergo; vigilantibus undique curis
nocte dieque patet; lenis facilisque moveri
supplicibus mediaque tamen mollissimus ira
nil negat et sese vel non poscentibus offert;
365
quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
quidquid amas, dabit ilia manus; communiter omni
fungitur officio gaudetque potentia flecti.
hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,
accipit et trabeas argutae praemia dextrae.”
370
Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum
gentibus et Romae iam certius impulit aures,
“Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
hic quoque Romani meruit pars esse doloris?”
sic effata rapit caeli per inania cursum
375
diva potens unoque Padum translapsa volatu
castra sui rectoris adit, tum forte decorus
cum Stilichone gener pacem implorantibus ultro
Germanis responsa dabat, legesque Caucis
arduus et flavis signabat iura Suebis.
380
his tribuit reges, his obside foedera sancit
indicto; bellorum alios transcribit in usus,
militet ut nostris detonsa Sygambria signis.
laeta subit Romam pietas et gaudia paene
moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
385
sic armenta suo iam defensante iuvenco
Celsius adsurgunt erectae cornua matri,
sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum
crescere miratur genetrix Massyla leonem.
dimovit nebulam iuvenique adparuit ingens.
390
tum sic orsa loqui: “Quantum te principe possim,
non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys
mitior aut fracto secura Britannia Picto;
ante pedes humili Franco tristique Suebo
perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum.
395
sed quid agam? discors Oriens felicibus actis
invidet atque alio Phoebi de cardine surgunt
crimina, ne toto conspiret corpore regnum.
Gildonis taceo magna cum laude receptam
perfidiam et fretos Eoo robore Mauros.
400