Thesauros Edebiyat Destan Epithalamium de nuptiis Honorii Augusti

Epithalamium de nuptiis Honorii Augusti

Epithalamium de nuptiis Honorii Augusti Claudian
Kitaplar
 
Haec quoque velati lauro myrtoque canebant: 1
 
“Dive parens, seu te complectitur axis Olympi,
 
Seu premis Elysias animarum praemia valles,
 
En promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
 
lam gratae rediere vices; cimabula pensat;
 
Acceptum reddit thalamum natoque reponit,
 
Quod dederat genitor. Xumquam te, sancte, pigebit
 
ludicii nec te pietas suprema fefellit.
 
Dignus cui leges, dignus cui pignora tanti
 
Principis et renim commendarentur habenae.
 
Dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo
 
Quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae,
 
Quam notus clipeo. quanta vi fulminet hostem,
 
Ni prohiberet Hymen. Quae tempestiva relatu,
 
Nunc canimus. Quis consilio, quis iuris et aequi
 
Nosse modum melior? Quod semper dissilit. in te
 
Convenit, ingenio robur, prudentia forti.
 
Fronte quis aequali? quem sic Romana decerent
 
Culmina? sufficereut tantis quae pectora curis?
 
Stes licet in populo, clamet quicumque videbit:
 
Hic est, hic Stiliclio! Sic se testatur et offert
 
Celsa potestatis species, non voce feroci,
 
Xon alto simulata gradu, non improba gestu.
 
Adfectant alii quidquid fingique laborant,
 
Hoc donat natura tibi. Pudor emicat una
 
formosusque rigor vultusque auctura verendos
 
canities festina venit. cum sorte remota
 
contingat senio gravitas viresque iuventae,
 
utraque te cingit propriis insignibus aetas.
 
ornatur Fortuna viro. non ulla nocendi
 
tela nec infecti iugulis civilibus enses.
 
non odium terrore moves nec frena resolvit
 
gratia; diligimus pariter pariterque timemus.
 
ipse metus te noster amat, iustissime legum
 
arbiter, egregiae pacis fidissime custos,
 
optime ductorum, fortunatissime patrum.
 
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur,
 
quod gener est, invicte, tuus. vincire corona;
 
insere te nostris contempto iure choreis.
 
sic puer Eucherius superet virtute parentem;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi