Thesauros Edebiyat Destan de consulatu Stilichonis

de consulatu Stilichonis

de consulatu Stilichonis Claudian

Kitap 2

 
inmunis qui clade fuit. te sospite fas est
 
vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
 
sub tot principibus quaecumque amisimus olim,
 
tu reddis. solo poterit Stilichone medente
 
crescere Romanum vulnus tectura cicatrix ; 205
 
inque suos tandem fines redeunte colono
 
Illyricis iterum ditabitur aula tributis.
 
Nec tamen humano cedit caeleste favori
 
iudicium : cingunt superi concordibus unum
 
praesidiis hostesque tuos aut litore produnt 210
 
aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor
 
aut in se vertunt furiis aut militis ense
 
bacchati laniant Pentheo corpora ritu ;
 
insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum
 
ducunt ceu tenera venantem nare Molossi. 215
 
ominibus ventura notant aut alite monstrant
 
aut monitos certa dignantur imagine somnos.
 
Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
 
certatim petiere tibi. poscentibus ipse
 
restiteras et mens, aliorum prona favori, 220
 
index dura sui, facibus succensa pudoris
 
tarda verecundis excusat praemia causis.
 
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
 
elusae dominae pergunt ad limina Romae,
 
si minus adnuerit precibus, vel cogere certae 225
 
cunctantem votoque moras auferre paratae.
 
conveniunt ad tecta deae, quae Candida lucent
 
monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
 
nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
 
veste Tagum tales profert Hispania voces : 230
 
“Cunctamihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
 
concessit tantumque suos invidit honores.
 
Augusti potuit soceri contemnere fasces :
 
iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
 
quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula. 235
 
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
 
progeniem nostros inmoto iure nepotes
 
sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim ?
 
quod pulchro Mariae fecundat germine regnum ?
 
quod dominis speratur avus ?” Tum flava repexo 240

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi