Kitap 2
discessit, vitium rebus sollemne secundis
virtutumque ingrata comes, contingere passim
adfarique licet, non inter pocula sermo
captatur, pura sed libertate loquendi
seria quisque iocis nulla formidine miscet.
165
quem videt Augusti socerum regnique parentem,
miratur conviva parem, cum tanta potestas
civem lenis agat. te doctus prisca loquentem,
te matura senex audit, te fortia miles
adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam
170
praeferat Aonios meditantem carmine muros
nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes
pro te solliciti votis ; hinc nomen ubique
plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris.
175
quae non incudes streperent, quae flamma vacaret
fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera
effigies ductura tuas, quis devius esset
angulus aut regio quae non pro numine vultus
dilectos coleret, talem ni semper honorem
180
respueres ? decus hoc rapiat, quem falsa timentum
munera decipiunt, qui se diffidit amari.
hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.
Undique legati properant generique sub ore
in tua centenas optant praeconia voces.
185
grates Gallus agit, quod limite tutus inermi
et metuens hostile nihil nova culmina totis
aedificat ripis et saevum gentibus amnem
Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno
190
libera possideant ; hinc obsidione solutus
Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis
oppida laxatis ausus iam pandere portis
rursum cote novat nigras rubigine falces
exesosque situ cogit splendere ligones
195
agnoscitque casas et collibus oscula notis
figit et impresso glaebis non credit aratro,
exsectis 1 inculta dabant quas saecula, silvis
restituit terras et opacum vitibus Histrum
conserit et patrium vectigal solvere gaudet,
200