Kitap 1
obtentu tacitum. Tales utrimque procellae
cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps
imperium pulsaret hiems, nil fessa remisit
officii virtus contraque minantia fata
pervigil eventusque sibi latura secundos
285
maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
exiguo clavi flexu declinat aquarum
verbera, nunc recta, nunc obliquante carina
callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
290
Quid primum,Stilicho,mirer? quod cautus ad omnes
restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
littera nec pretio manus inflammata lateret?
quod nihil in tanto circum terrore locutus
indignum Latio? responsa quod ardua semper
295
Eois dederis, quae mox effecta probasti —
securus, quamvis et opes et rura tenerent
insignesque domos? levis haec iactura; nec umquam
publica privatae cesserunt commoda causae,
dividis ingentes curas teque omnibus unum
300
obicis, inveniens animo quae mente gerenda,
efficiens patranda manu, dictare paratus
quae scriptis peragenda forent. quae brachia centum,
quis Briareus aliis numero crescente lacertis
tot simul obiectis posset confligere rebus:
305
evitare dolos; veteres firmare cohortes,
explorare novas; duplices disponere classes,
quae fruges aut bella ferant; aulaeque tumultum
et Romae lenire famem? quot nube soporis
inmunes oculi per tot discurrere partes,
310
tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
Argum fama canit centeno lumine cinctum
corporis excubiis unam servasse iuvencam!
Unde tot adlatae segetes? quae silva carinas
texuit? unde rudis tanto tirone iuventus
315
emicuit senioque iterum vernante resumpsit
Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi
tam subitas acies concepto dente draconis
exiluisse reor: Dircaeis qualis in arvis
320