Kitap 1
vincebat celeres, et pax a fonte profecta
cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam
nomina, crinigero flaventes vertice reges,
qui nec principibus donis precibusque vocati
paruerant, iussi properant segnique verentur
205
offendisse mora; transvecti lintribus amnem
occursant ubicumque velit. nec fama fefellit
iustitiae: videre pium, videre fidelem.
quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
illi terribiles, quibus otia vendere semper
210
mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
natis obsidibus pacem tam supplice vultu
captivoque rogant, quam si post terga revincti
Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri,
215
unius incursu tremuit; sine caede subactus
servitio Boreas exarmatique Triones.
Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
perficis et luna nuper nascente profectus
ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem
220
cornibus infractis adeo mitescere cogis,
ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus
in falcem curvet gladios, geminasque viator
cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
ut iam trans fluvium non indignante Chauco
225
pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim
Gallica Francorum montes armenta pererrent;
ut procul Hercyniae per vasta silentia silvae
venari tuto liceat, lucosque vetusta
religione truces et robur numinis instar
230
barbarici nostrae feriant impune bipennes.
Ultro quin etiam devota mente tuentur
victorique favent. quotiens sociare catervas
oravit iungique tuis Alamannia signis!
nec doluit contempta tamen, spretoque recessit
235
auxilio laudata fides, provincia missos
expellet citius fasces quam Francia reges,
quos dederis. acie nec iam pulsare rebelles,
sed vinclis punire licet; sub iudice nostro
regia Romanus disquirit crimina carcer:
240