Kitap 1
quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
in quo tam vario vocum generumque tumultu
tanta quies iurisque metus servator honesti
te moderante fuit, nullis ut vinea furtis
vel seges erepta fraudaret messe colonum,
165
ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido
suaderet, placidi servirent legibus enses.
scilicet in vulgus manant exempla regentum,
utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.
Denique felices aquilas quocumque moveres,
170
arebant tantis epoti milibus amnes.
Illyricum peteres: campi montesque latebant.
vexillum navale dares: sub puppibus ibat
Ionium, nullas 1 succincta Ceraunia nimbis
nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu
175
deterrebat hiems. tu si glaciale iuberes
vestigare fretum, securo milite ducti
stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
si deserta Noti, fontem si quaerere Nili,
Aethiopum medios penetrassent vela vapores.
180
Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei,
te pastorali modulantur Maenala cantu
Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens
aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
plurima Parrhasius tunc inter corpora Ladon
185
haesit et Alpheus Geticis angustus acervis
tardior ad Siculos etiamnunc pergit amores.
Miramur rapidis hostem succumbere bellis,
cum solo terrore ruant? non classica Francis
intulimus: iacuere tamen. non Marte Suebos
190
contudimus, quis iura damus. quis credere possit?
ante tubam nobis audax Germania servit.
cedant, Druse, tui, cedant, Traiane, labores:
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit,
transcurrens egit Stilicho totidemque diebus
195
edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
quem ferro, adloquiis; quem vos cum milite, solus,
impiger a primo descendens fluminis ortu
ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora
fulmineum perstrinxit iter; ducis impetus undas
200