Kitap 1
purpureis virgo. stabat pater inde tropaeis
inclitus; inde pium matris regina gerebat
obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis
astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis
85
erupisse solo, cum floribus aequora vernis
Bosphorus indueret roseisque evincta coronis
certantes Asiae taedas Europa levaret.
Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo
iudicat et primus censet, quod cernimus omnes.
90
talem quippe virum natis adiunxit et aulae,
cui neque luxuries bello nec blanda periclis
otia nec lucis fructus pretiosior umquam
laude fuit. quis enim Visos in plaustra feroces
reppulit aut saeva Promoti caede tumentes
95
Bastarnas una potuit delere ruina?
Pallantis iugulum Turno moriente piavit
Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector
irato vindicta fuit vel quaestus Achilli.
tu neque vesano raptas venalia curru
100
funera nec vanam corpus meditaris in unum
saevitiam; turmas equitum peditumque catervas
hostilesque globos tumulo prosternis amici;
inferiis gens tota datur. nec Mulciber auctor
mendacis clipei fabricataque vatibus arma
105
conatus iuvere tuos: tot barbara solus
milia iam pridem miseram vastantia Thracen
finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
nec te terrisonus stridor venientis Alani
nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus,
110
non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
extinctique forent penitus, ni more maligno
falleret Augustas occultus proditor aures
obstrueretque moras strictumque reconderet ensem,
solveret obsessos, praeberet foedera captis.
115
Adsiduus castris aderat, rarissimus urbi,
si quando trepida princeps pietate vocaret;
vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa,
deterso necdum repetebat sanguine campum.
nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem
120