possit et arcanum tanti deprendere regni.
1
Quamquam, si veterum certamina rite recorder,
tunc etiam, pulchra cum libertate vigerent
et proprio late florerent milite patres,
semper ab his famae petiere insignia bellis,
quae diversa procul tuto trans aequora vires
exercere dabant : currus regumque catenae
inter abundantis fati ludibria ductae.
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox
tempestas ipsumque caput laesura pependit,
non illis vani ratio ventosa furoris,
sed graviter spectata salus ductorque placebat,
non qui praecipiti traheret semel omnia casu,
sed qui mature vel laeta vel aspera rerum
consilio momenta regens, nec tristibus impar
nec pro successu nimius, spatiumque morandi
vincendique modum mutatis nosset habenis.
cautius ingentes morbos et proxima cordi 120
ulcera Paeoniae tractat sollertia curae
parcendoque secat, ferro ne largius acto
inrevocandus eat sectis vitalibus error.
Sublimi certe Curium canit ore vetustas,
Aeaciden Italo pepulit qui litore Pyrrhum,
nec magis insignis Pauli Mariique triumphus,
qui captos niveis reges egere quadrigis ;
plus fuga laudatur Pyrrhi quam vincla Iugurthae ;
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit,
post Decii lituos et nulli pervia culpae
pectora Fabricii, donis invicta vel armis,
plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
quanto maius opus solo Stilichone peractum
cernimus ! hic validam gentem, quam dura nivosis
educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos,
quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit
agmina fatidicam frustra iaetantia quercum.
Primus fulmineum lento luctamine Poenum
compressit Fabius, campo post ausus aperto
Marcellus vinci docuit, sed tertia virtus
Scipiadae Latiis tandem deterruit oris,
unus in hoc Stilicho diversis artibus hoste