Kitap 1
crimen et infandas excusat coniuge mensas.
hic odium, non poena fuit. te perdita iura,
te pater ultorem, te nudi pulvere manes,
te pietas polluta rogat; si flentibus aram
et proprium miseris numen statuistis, Athenae,
405
si Pandionias planctu traxere phalanges
Inachides belloque rogos meruere maritis,
si maesto squalore comae lacrimisque senatum
in Numidas pulsus solio commovit Adherbal:
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit,
410
hunc doleat venisse ducem seseque minorem
supplicibus sciat esse tuis. quem sede fugavit,
hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat
agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem.”
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti
415
robora, praecipuos electa pube maniplos
disponit portuque rates instaurat Etrusco.
Herculeam suus Alcides Ioviamque cohortem
rex ducit superum, premitur nec signifer ullo
pondere: festinant adeo vexilla moveri.
420
Nervius insequitur meritusque vocabula Felix
dietaque ab Augusto legio nomenque probantes
invicti clipeoque animosi teste Leones.
Dictis ante tamen princeps confirmat ituros
aggere conspicuus; stat circumfusa iuventus
425
nixa hastis pronasque ferox accommodat aures:
“Gildonem domitura manus, promissa minasque
tempus agi. si quid pro me doluistis, in armis
ostentate mihi; iusto magnoque triumpho
civiles abolete notas; sciat orbis Eous
430
sitque palam Gallos causa, non robore vinci.
nec vos, barbariem quamvis collegerit omnem,
terreat. an Mauri fremitum raucosque repulsus
umbonum et vestros passuri comminus enses?
non contra clipeis tectos gladiisque micantes
435
ibitis: in solis longe fiducia telis.
exarmatus erit, cum missile torserit, hostis.
dextra movet iaculum, praetentat pallia laeva;
cetera nudus eques. sonipes ignarus habenae;
virga regit, non ulla fides, non agminis ordo:
440