hoc poteris votis esse, Serena, meis.
31
illius expectent famulantia sidera nutum ;
sub pedibus regitur terra fretumque tuis.
non ego, cum peterem, sollemni more procorum
promisi gregibus pascua plena meis
nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles
fluctuet et glauca pinguis oliva coma,
nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret
aurataeque ferant culmina celsa trabes.
suffecit mandasse deam : tua littera nobis
et pecus et segetes et domus ampla fuit.
inflexit soceros et maiestate petendi
texit pauperiem nominis umbra tui.
quid non perficeret scribentis voce Serenae
vel genius regni vel pietatis amor ?
Atque utinam sub luce tui contingeret oris
coniugis et castris et solio generi
optatum celebrare diem ! me iungeret auspex
purpura, me sancto cingeret aula choro.
et mihi quam scriptis desponderat ante puellam,
coniugiis eadem pronuba dextra daret.
nunc medium quoniam votis maioribus aequor
Invidet et Libycae dissidet ora plagae,
saltem absens, regina, fave reditusque secundos
adnue sidereo laeta supercilio.
terrarum tu pande vias, tu mitibus Euris
aequora pacari prosperiora iube,
ut tibi Pierides doctumque fluens Aganippe
debita servato vota cliente canant.
Christe potens rerum. redeuntis conditor aevi,
32
vox summi sensusque dei, quem fudit ab alta
mente pater tantique dedit consortia regni,
impia tu nostrae domuisti crimina vitae
passus corporea numen 1 vestire figura
adfarique palam populos hominemque fateri ;
quemque utero inclusum Mariae mox numine viso
virginei tumuere sinus, innuptaque mater
arcano stupuit compleri viscera partu
auctorem paritura suum : mortalia corda
artificem texere poli, mundique repertor