Laodamia sequens remeantem rursus ad umbras
30
Phylaciden et prona ruens Capaneia coniunx
communes ardente viro mixtura favillas,
et gravis incumbens casto Lucretia ferro,
vulnere quae proprio facinus testata tyranni
armavit patriae iustos in bella dolores
exule Tarquinio, memorandaque concidit uno
ulta pudicitiam libertatemque cruore.
talia facta libens non tu virtute minore,
sed fato meliore legis. Iam nubilis aetas
principe sollicito votis erexerat aulam
incertis, quem tanta tori fortuna maneret.
Antiquos loquitur Musarum pagina reges,
quod dura sub lege procos certare iuberent,
empturos thalamum dubii discrimine leti,
et sua crudeles gauderent pignora mortis
ambitione peti. curru Pisaea marino
fugit praeda Pelops ; nam perfidus obice regis
prodidit Oenomai deceptus Myrtilus axem.
Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam
aurato volucrem flexit Schoeneida pomo.
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras
moenibus ex altis Calydon pretiumque labori
Deianira fuit, cum pectore victor anhelo
Alcides fremeret retroque Acheloius iret
decolor : attonitae stringebant vulnera Nymphae ;
saucia truncato pallebant flumina cornu.
te non Hesperidum pomis, non amne subacio,
non socerum fallente rota, sed iudice dignus
Augusto variis Stilicho spectatus in armis
accipit et regni dotes virtute paravit.
saepe duces meritis bello tribuere coronas :
hunc cingit muralis honos ; hunc civica quercus
nexuit ; hunc domitis ambit rostrata carinis.
solus, militiae mira mercede, iugalem
promeruit Stilicho socero referente coronam.
Agnovit patrui similem Thermantia curam ;
nupsit et ilia duci ; sed longe fata sororis
inferiora tuis. alio tibi numine taedas
accendit Romana Salus magnisque coronis