Thesauros Edebiyat encyclopedia Naturalis Historia

Naturalis Historia

Naturalis Historia Pliny the Elder

Kitap 16

37 Cato 1, 7. Tertium locum ei in aestimatione ruris Cato adtribuit prioremque quam olivetis quamque frumento aut pratis, nec quia desint alia vincula. siquidem et genistae et populi et ulmi et sanguinei frutices et betullae et harundo fissa et harundinum folia, ut in Liguria, et vitis ipsa recisisque aculeis rubi alligant et intorta corylus— mirumque contuso ligno alicui maiores ad vincula esse vires—, salici tamen praecipua dos.Colum. IV 30, 4. Th. H. III 13, 7. finditur Graeca rubens, candidior Amerina, sed paulo fragilior, ideo solido ligat nexu. in Asia tria genera observant: nigram utiliorem viminibus, candidam agricolarum usibus, tertiam, quae brevissima est, helicem vocant. apud nos quoque multi totidem generibus nomina inponunt, viminalem vocant eandemque purpuream, alteram nitelinam a colorecolore dv. cal- r., quae sit tenuioran est tenuior?, tertiam Gallicam, quae tenuissima.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi