Kitap 16
31
Th. H. IV 16, 2. Prostratas restitui plerumque et quadam terrae cicatrice vivescere volgare est. familiarissimum hoc platanis , quae plurimum ventorum concipiunt propter densitatem ramorum, quibus amputatis levato onere in suosuo DGdD. sua Ev. scrobe reponuntur; factumque iam est hoc et in iuglandibus oleisque ac multis aliis.
32
est in exemplis et sine tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco lunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatumamputatum dv. amputamentum r. erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R.p. r.D2dv. py r. resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat.ibid. 3.2. memoratur hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque detruncata et Stagiris in museo populomusaeo ropulo E. alba, omnia fausti ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilisrestibulis E. sponte facta vitaeque reddita longitudine xv cubitorumx cubitorum U 273., crassitudine quattuor ulnarum.