Kitap 16
16
Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidossolidos Salm. exerc. 296aD. solicios DGf. sili- dE2V. sibli- E1. cfr. U 263. aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensaean mensae, sed nigrescentes? nigrescentes. reperitur et in alnoalni D1Gd. tubertuber D2v. -ber et ES. -bere r. -ber set J., tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.