Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
 
quam legis, a saevis attulit usque Getis,
 
indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,
 
haec me Nasonem scribere verba latet?
 
ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, 5
 
me tamen excepto, qui precor esse tuus?
 
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque
 
huius notitiam gentis habere abesse velint,
 
nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
 
vivere, si vita est mortis habenda genus, 10
 
nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,
 
truxque Getes armis, grandine pugnet pulset σ hiems .
 
nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,
 
et cuius nullum cesset ab hoste latus.
 
cetera sit sospes cultorum turba tuorum, 15
 
in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
 
me miserum, si tu verbis offenderis istis
 
nosque negas ulla parte fuisse tuos!
 
idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:
 
nil demit laudi gloria nostra tuae. 20
← Önceki bölüm Şiir 7 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi