Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 16

 
(te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
 
Pieridum lumen praesidiumque fori,
 
maternos Cottas cui Messallasque paternos,
 
Maxime,maxima nobilitas ingeminata dedit)
 
dicere si fas est, claro mea nomine Musa 45
 
atque inter tantos quae legeretur erat.
 
ergo summotum patria proscindere, Livor,
 
desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
 
omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,
 
praebeat ut sensum materiamque mali. 50
 
quid iuvat extinctos ferrum demittere dimittere corr. Itali in artus?
 
non habet in nobis iam nova plaga locum.
← Önceki Şiir 16 · 3 / 3

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi